monumenta.ch > Hieronymus > sectio > sectio 28 > sectio 28 > bnf11947.150 v > csg51.12 > sectio 70 > uwbM.p.th.f.68.264 > sectio 41 > bnfNAL1585.24 > sectio 1 > sectio 10 > sectio 6 > sectio 10 > bsbClm6224.72 > sectio 2 > sectio 22 > sectio 23 > sectio 17 > bnf10439.223 v > sectio 66 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 24
Quod autem flamma illa quae se inter saeculares homines diffundit, quosdam ex eis comburens in teterrimam nigredinem vertit, hoc est quod idem incendium nequissimae deceptionis ad illos qui terrenis causis insistunt tendens, quosdam illorum suae perversitati subiiciens, pessimis vitiis tenebrosae iniquitatis eos inficit: ita quod ipsi claritatem verae fidei despicientes, et seipsos amara morte interficientes in terram cadunt et nefandissima opera in actibus suis perficiunt; quosdam autem suo acumine ita transfigit, quod eos quocunque vult inflectit, quoniam eos sua nequitia ita domat, quod ipsos ad universa vitia pravitatis suae inclinat, videlicet saecularem dulcedinem in amplexione ardentis libidinis eis suggerens: ita quod et diversos mores multiplicium rituum suorum, scilicet in verbis, in capillis, in veste, in incessu et in caeteris his similibus habent.